- MADRINARIUS
- MADRINARIUSin Computo Hospitii Reg. A. C. 1313. apud du Fresne Glossar. Rad. de Asneriis Madrinarius seu Madelinarius: et in Ordinatione Hospitii Ludovici IX. Regis Francor. A. C. 1261. ubi memoratur Guillelmus Madelinarius; officium Scantionariae est, cui Madrinorum cura incumbebat. Dicti autem sunt Madrini seu Mazirini aut Mazelim, Gallis vulgo Madre, pretiosiora pocula: quae Somnerus quidem lignea fuisse scribit et acerna, ex Belgico Maezer, cuiusinodi pocula in pretio apud Norvegos olim fuisse, refert Ianus Dolmerus Notis ad Ius Aulicum Norvagicum antiq. p. 461. At, quia Fortunatus in Ep. praefixâ Poematum l. 1. pocula acerna inter viliora recenset; eadem Mazerina, cum veterib. Murrhinis fuisse, censet Car. du Fresne ex Glossario vet. Lat. Gall. et Matthaeo Pariso A. C. 1181. Vide ubi de Murrhinis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.